Spiritual Experiences (Buss) n. 4190

Previous Number Next Number See English 

4190. De communi Quomodo se habent communia, et respective particularia, et quod nusquam particularia dari queant nisi eorum commune sit, constat ab iis in altera vita, cum loquuntur et cogitant, quod influxus communis sit, tum influxus communes, qui regunt, quae cogitant et loquuntur, sunt particularia, quae se accommodant communibus, extra quorum 285 sphaeram nusquam possunt cogitata et loquela extravagari, communia praescribunt limites, tum qualitatem, prout afficiunt, ita communia sunt quantitatum et simul qualitatum; commune quoddam est regnans, sed sunt plura communia simul, quae mirabiliter regunt cujusvis cogitata et loquelam, tum omnia caetera; cum quis intra sphaeram communium cogitat et loquitur, est sicut a se, ita afficiunt, ut non aliter sciat; cum autem cogitat et loquitur, quod non ad sphaeram communem ita pertinet, tunc sicut non a se, secundum differentias remotionis sphaerae, percipitur et auditur sicut absentius, seu longius a se, percipitur quoque sicut magis vel minus a se, quia non intra sphaeram; ad haec non ita reflectit, sed conformiter distantiae quasi sphaerae, similiter etiam afficit. De affectione inde, quae remanet inde, plura dici possunt sed nondum ita possum. 1749, 1 April.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church