4189. Quod mali qui putant se subtiles esse, crassiores sunt reliquis Quidam mali spiritus supra caput, qui non prius, ut reor, apud me fuerunt, subtiliter agebant, putabant se quoque subtiles, quibus dicere datum, quod crassiores essent reliquis, quo subtilius mali, eo crassius, dictum iis, quod singularia eorum mala sint, inde composita mala, sic subtilia eorum mala ex quibus composita; at qui non subtiles sunt, possunt extus mali esse, non ita intus, quare non ita crassi sunt. 1749, 30 Martius.