4191. De correspondentia Iterum quidam loquuti intra sphaeram spirituum angelicorum, cum in somno essem, et somniavi, quod pater meus in vita caderet in aquas, sic ut immersus, et ego inde eum sustuli, et portavi, cum expergefactus dicebant se loquutos de illis quae scripsi, ex Verbo, Verbum apud me repraesentatum fuit prius per patrem meum in vita, ita sermo eorum cadebat in tale repraesentativum. 1749, 1 April.