4176. De repraesentatione, et glorificatione Domini Dabatur narrare unde et quae glorificatio Domini, sed ita quod ego ordine repraesentavi aves pulchras, quomodo dum famelici edunt grana, et panes frustillatim, tum herbas iis sapidas, et arenam, tum bibant; etiam se mutuo ament et osculentur, et cum in iis, tunc jucunditatem vitae suae sentiunt; et postquam paulum resederint, usque dum illa se diffuderit per nervos, quod tunc incipiant pulchre canere, ex quiete inde; haec repraesentare datum ordine sicut ad vivum, nam repraesentationes apparent ut vivae, tunc angeli percipiebant omnia illa sensu coelesti et spirituali, ita non ut repraesentativa sunt, sed modo coelesti, quod percepi; inde quid glorificatio Domini constabat, tum qualia repraesentativa apud angelos. 1749....