4177.
De tutela quorundam Vidi quendam
De Lignariis Quidam diu tales sunt, quidam intra brevius tempus, apparet quum ligna scindunt, quasi quid Domini sub lignis, sic ut lignum sit meritum, quo plus Domini in lignis, eo diutius tales manent, at cum incipit hoc disparere, tunc tendit ad finem vastationis, demum cum nihil Domini amplius apparet, tunc vastatio est finita, et auferuntur ad coelum, quod etiam vidi, ubi aliquamdiu fluctuant inter verum et falsum. 1749, 22 Martius.