4174. De antediluvianis Perductus sum, et custoditus, versus montem ubi antediluviani, cum versus montem, obviam fiebat frigus, quod inferiorem tergi regionem occupabat, frigus istius loci significat perversitatem maximam; mons iste, ex phantasiis eorum [formatus] est in curvam quandam circum eos convexam, intra quam sunt: loquutus tunc cum iis, dicebant quod cogitaverint multum de Deo, sed quod sibi persuaserint non dari Deum, sed homines esse deos, sic se esse deos, in hoc se confirmarunt ex somniis, hoc dicebant viva voce; praeterea putant se in sylvis degere. 1749, 13 Mart.