Spiritual Experiences (Buss) n. 4173

Previous Number Next Number See English 

4173. De usu Loquutus sum cum spiritibus, de usu, indignati quod tam multum loquutus de usu, sed dictum eis, quod absque usu nihil, in mundo, in Regno quaeritur cui usui, et de homine, ad quid utile, si non utilis, quod rejiciatur sicut nauci, quid non in Regno Domini, unde omnis usus? repraesentabatur secundum ideas spirituum angelicorum sphaera sicut aura usuum, dictumque quod in Regno Domini nihil nisi usus sit, tunc in tali sphaera incepit aufugere, dicens quod non respirare posset. 1749, 12 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church