Spiritual Experiences (Buss) n. 1470

Previous Number Next Number See English 

1470. De loquela angelorum coelestium

Loquela angelorum coelestium alia est quam spiritualium, coelestes aegre admittunt aliquid spirituale, nam id illico ut durum seu materiale apparet, fit per repraesentationes, sicut, cum repraesentatur mens humana, quod ejus binae sint partes, nempe intellectus et voluntas, quando repraesentatur intellectus, tum voluntas, tunc iis ut durum apparet, nec admittunt, quia ejus non habent ideam; at dum [repraesentetur] affectio, tunc illico omne durum et materiale perit, hoc admittunt; cumque sic repraesentatur, quod affectio insit intellectui, ut sic nihil intellectuale appareat, et sic intellectuale forma affectionis, et sic quod inde fiat voluntas, et sic voluntatis idea spiritualis seu intellectualis pereat, ita intelligitur ab iis, quid voluntas: similiter dum actio sic repraesentetur, quod talis sit affectio, quae est in intellectu, et sic in voluntate, inde in actione, sic ut nihil sit nisi affectio-modo {1} haec constituat intimiora {2} ejus, et sic sit unum et alterum {a}-tunc {3} primum ab iis intelligitur. @1 ms. affectio, modo$ @2 ms.primumintimiora$ @3 ms. alterum, tunc$ @a h.e. primum et sequens (vide annotationem 2 supra)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church