Spiritual Experiences (Buss) n. 1469

Previous Number Next Number See English 

1469. Qui enim veritates ex Verbo Domini pro thesi assumunt, et sic confirmant philosophicis, seu argumentis a natura petitis, ii non molesti quid patiuntur, modo id non ex amore sui; qui vero ex suomet ingenio, et quidem assumunt certas theses, et inde volunt veritates spirituales et coelestes excludere, seu confirmare, hoc quia est inveesus modus, molestiam patiuntur; sed de varietatibus istis non licet adhuc aliquid determinare, quia in coelestium consortio sum, non in spiritualium. 1748, 17 Martius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church