1413. Sed observandum, quod vitiositates cum earum phantasiis, ita repraesententur per velum, et quamvis ita iis, qui involuti sunt, apparet, usque sunt interiora, quae talia producunt; interiora quomodo mutantur, id observatur ab angelis, qui adsistunt, et sic conformiter velum formatur; ita cum varietate secundum mutationes interiorum, ita aliter in uno quam in altero, quod speculatores angeli vident.