Spiritual Experiences (Buss) n. 1414

Previous Number Next Number See English 

1414. Quare velo involuta sit, autumo, ex iis, quae praecesserunt, quod indignata, quia non tantum honoris alii ei praestiterint {1}, nam fidit sibi, quod inter sollertiores esset, et excelleret, et quia tali cupiditate capta erat, quod sibi fideret plurimum, nec emendari verbis potuit, ideo velo immissa est; si quid aliud esset, simile ac in eo qui velo prius fuit involutus [1371, 1377-78], non bene scio, forte erat ex simili animo, et fuerat inter eos, sic ut interiora et intimiora non vellet scire, et elato animo esset, quod nunc percipio, quare similis poena, cum varietate secundum animum, et potentiam imaginariam. 1748, 16 Martius. @1 ms. praesterint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church