Spiritual Experiences (Buss) n. 1247

Previous Number Next Number See English 

1247. Ad eos loquutus dicere dabatur, cum quaererent ubinam essent, putantes se adhuc maximi esse, contemnentes prae se reliquos, quod in infernali camera, quod iis quoque per varia monstratum; cumque vellent in alias societates transire, et sic non teneri ibi, sic ut liberi essent, iis dictum, quod nequeant alibi esse, imo si liceret iis exire quocunque vellent, quod usque in eandem societatem, ita in infernalem Cameram ex se relaberentur, sic ut ii essent, qui se praecipitant illuc, nam non desistere possunt a simili fastu, et simul dolis; ut id scirent, emissi sunt, ut circumvagarentur, sed illico ex semet relapsi sunt, nam talia captivum tenent animum, et {1} remittunt. Amant in obscuro esse, dicunt id delitiae, ut nemo audiat. @ms. animum; et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church