119. Illi qui in fide persuasiva sunt, intelliguntur per hos apud Matthaeum, "Multi dicent mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, ...operarii iniquitatis" (vii. 22, 23);
tum apud Lucam, "Tunc incipietis dicere, Edimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde estis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis" (xiii. 26, 27):
intelliguntur etiam per quinque virgines stultas, quae non habebant oleum in lampadibus apud Matthaeum, "Tandem..venerunt illae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; ille vero respondens dicet, Amen, dico vobis, non novi vos" (xxv. 11, 12):
"oleum in lampadibus" est bonum amoris in fide.