Heavenly Doctrine (Chadwick) n. 118

Previous Number Next Number See English 

118. Qui in fide persuasiva sunt, non sciunt ex aliqua illustratione interna num vera sint vel falsa quae docent, immo nec curant, modo a vulgo credantur; sunt enim in nulla affectione veri propter verum. Quapropter recedunt a fide si privantur honoribus et lucris, modo fama non periclitetur; nam fides persuasiva non est intus apud hominem, sed stat foris, solum in memoria, e qua depromitur cum docetur: quare etiam illa fides cum suis veris post mortem evanescit; nam tunc manet solum illud fidei quod intus in homine est, hoc est, quod radicatum est in bono, ita quod factum est vitae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church