120. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) Qui non sciunt quod omnia in univeRso se referant ad Verum et Bonum, et ad conjunctionem utriusque ut producatur aliquid, quod non sciant quod omnia ecclesiae se referant ad Fidem et Amorem, et ad conjunctionem utriusque, ut sit ecclesia apud hominem (n. 7752-7762, 9186, 9224). Quod omnia in universo, quae sunt secundum Divinum ordinem, se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque (n. 2451(? 2452), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555). Quod vera sint fidei, et bona sint amoris (n. 4353(? 4352), 4997, 7178, 10367). Haec causa est quod de Bono et Vero, in hac Doctrina actum sit; quare ex illis quae ibi allata sunt, concludi potest ad fidem et amorem, et sciri quales sunt cum conjuncti et quales cum non conjuncti, ponendo amorem loco boni, ac fidem loco veri, et applicando. Qui non sciunt quod omnia et singula apud hominem se referant ad Intellectum et Voluntatem, et ad conjunctionem utriusque ut homo sit homo, quod non clare sciant quod omnia ecclesiae se referant ad Fidem et Amorem, et ad conjunctionem utriusque, ut in homine sit ecclesia (n. 2231, 7752-7754, 9224, 9995, 10122). Quod binae facultates homini sint, una quae vocatur intellectus, et altera quae voluntas (n. 641, 803, 3623, 3939(? 3539)). Quod intellectus dicatus sit recipiendis veris, ita quae fidei sunt, et voluntas dicata recipiendis bonis, ita quae amoris sunt (n. 9300, 9930, 10064). Haec causa est, quod de Voluntate et Intellectu in hac Doctrina etiam actum sit; nam ex illis quoque, quae ibi allata sunt, concludi potest ad fidem et amorem, et sciri quales sunt cum conjuncti et quales cum non conjuncti, cogitando amorem in voluntate, et fidem in intellectu. Qui non sciunt quod homini sit Internum et Externum, seu Internus et Externus Homo, et quod omnia caeli ad internum hominem se referant, et omnia mundi ad externum, et quod conjunctio eorum sit sicut est conjunctio mundi spiritualis et mundi naturalis, quod non sciant quid fides spiritualis et amor spiritualis (n. 4292, 5132, 8610). Quod sit homo internus et externus, et quod homo internus sit spiritualis homo, et externus naturalis (n. 978, 1015, 4459, 6309, 9701-9709). Quod fides sit spiritualis, ita quod fides sit fides quantum in interno homine est, similiter amor (n. 1504(? 1594), 3987, 8444(? 8443)) Et quod quantum amantur vera quae sunt fidei, tantum spiritualia fiant (n. 1594, 3987). Haec causa est quod de Interno et Externo Homine actum sit; nam ex illis quae ibi allata sunt, concludi potest ad fidem et amorem, quales sunt cum spirituales, et quales cum non spirituales sunt; ita quantum sunt ecclesiae, et quantum non ecclesiae.