Divine Love and Wisdom (Ager) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. Ex his constare potest, quam sensualiter, hoc est, ex corporis sensibus, et ex eorum tenebris in spiritualibus, cogitant illi, qui dicunt Naturam a se esse; cogitant ex oculo, et non possunt ex intellectu; cogitatio ex oculo occludit intellectum, at cogitatio ex intellectu aperit oculum: illi non aliquid cogitare possunt de Esse et Existere in se, quodque hoc sit Aeternum, Increatum et Infinitum; nec possunt aliquid cogitare de Vita nisi sicut de volatili abeunte in nihilum, nec aliter de Amore et Sapientia, et prorsus non quod ab illis sint omnia naturae. Quod ab illis sint omnia naturae, nec videri potest, nisi natura spectetur ex Usibus in sua serie et in suo ordine, et non si ex aliquibus ejus formis, quae sunt solius oculi objecta; usus enim non sunt nisi quam ex vita, ac eorum series et ordo ex sapientia et amore, at formae sunt usuum continentia; quare si spectantur solum formae, non potest in natura videri aliquid vitae, minus aliquid amoris et sapientiae, ita non aliquid Dei.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church