47. QUOD DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA NON POSSIT ALITER QUAM ESSE ET EXISTERE IN ALIIS A SE CREATIS. Ipsum amoris non est amare se, sed est amare alios, ac illis per amorem conjungi; ipsum amoris etiam est ab aliis amari, sic enim conjungitur; essentia omnis amoris in conjunctione consistit, imo vita ejus quae vocatur jucunditas, amaenitas, delitium, dulcedo, beatitudo, faustitas et felicitas. Amor in eo consistit, ut suum sit alterius, ac ut sentiat ejus jucundum ut jucundum in se; hoc est amare; at sentire suum jucundum in altero, et non ejus in se, non est amare, hoc enim est amare se, illud autem amare proximum: illa duo amoris genera sunt e diametro sibi opposita: utrumque quidem conjungit, et non apparet, quod amare suum, hoc est, se in altero, disjungat, cum tamen ita disjungit, ut quantum quis alterum sic amaverit, tantum postea illum odio habeat; solvitur enim conjunctio illa a se successive, et tunc amor fit odium in simili gradu.