Divine Love and Wisdom (Ager) n. 45

Previous Number Next Number See English 

45. Qui aliqua cogitatione potest assequi et comprehendere Esse et Existere in se, ille omnino assequetur et comprehendet, quod illud sit Ipsum et Unicum; Ipsum dicitur quod solum Est; et Unicum a quo omne aliud. Nunc quia Ipsum et Unicum est Substantia et Forma, sequitur quod illud sit ipsa et unica Substantia et Forma; et quia ipsa illa Substantia et Forma est Divinus Amor et Divina Sapientia, sequitur quod sit ipse et unicus Amor, ac ipsa et unica Sapientia, consequenter quod sit ipsa et unica Essentia, tum ipsa et unica Vita, nam Amor et Sapientia est Vita.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church