Divine Love and Wisdom (Ager) n. 408

Previous Number Next Number See English 

408. X. Quod Amor seu Voluntas introducat sapientiam seu intellectum in omnia domus suae. Per domum amoris seu voluntatis intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus mentis sunt; quae quia correspondent* omnibus corporis, ut supra ostensum est,** per domum etiam intelligitur totus homo quoad omnia quae ejus corporis sunt, quae vocantur membra, organa et viscera; quod pulmo introducatur in omnia illa, similiter ut intellectus in omnia mentis, constare potest ex illis quae supra ostensa sunt; ut, Quod Amor seu Voluntas praeparet domum seu thalamum pro futura conjuge, quae est sapientia seu intellectus, n. 402: et, Quod Amor seu Voluntas praeparet omnia in humana sua forma, seu in*** sua domo, ut conjunctim cum sapientia seu intellectu possit agere, n. 403: ex illis, quae ibi dicta sunt, patet, quod omnia et singula in toto corpore per emissa e costis, vertebris, sterno, diaphragmate, peritoneo quod ex illis pendet, ligamenta, ita connexa sint, ut respirante pulmone trahantur et ferantur in actus alternos similiter. [2] Quod alterna respirationis etiam intrent in ipsa viscera usque ad recessus eorum intimos, ex anatome constare potest, nam ligamenta supra memorata cohaerent involucris viscerum, ac involucra per exsertiones intrant**** usque ad intima eorum, sicut etiam faciunt arteriae et venae per ramificationes; inde constare potest,***** quod respiratio pulmonis in omni conjunctione sit cum corde in omnibus et singulis corporis: utque conjunctio omnimoda sit, etiam ipsum Cor in Pulmonico motu est, jacet enim in sinu pulmonis, et cohaeret ei per auriculas, et cubat super diaphragmate, ex quo etiam arteriae ejus ex motu pulmonico participant. Praeterea Ventriculus in simili conjunctione est per cohaerentiam ejus Aesophagi cum Trachea. Haec anatomica adducta sunt, ob****** finem ut videatur qualis conjunctio est amoris seu voluntatis******* cum sapientia seu intellectu, ac utriusque in consortio cum omnibus mentis, nam similis est. * Prima editio: ccrrespondent ** Prima editio: est;

*** Prima editio: ln **** Prima editio: inttrant ***** Prima editio: qotest, ****** Prima editio: ab ******* Prima editio: vosuntatis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church