Divine Love and Wisdom (Ager) n. 407

Previous Number Next Number See English 

407. Quod ita sit, ad vivum confirmari potest ex conjunctione cordis cum pulmone, quia talis correspondentia* est inter voluntatem et cor, ac inter intellectum et pulmonem, ut sicut amor cum intellectu spiritualiter agit, ita cor cum pulmone naturaliter; inde possunt supradicta sicut in imagine oblata oculo videri. Quod homo non in aliqua vita sensitiva sit, nec in aliqua vita activa sit, dum cor et pulmo non simul agunt, constat ex statu embryonis seu infantis in utero, et ex statu ejus post partum; quamdiu homo est embryo, seu in utero, pulmones clausi sunt[;] inde ei non est aliquis sensus, nec aliquis actus[;] sensoria sunt occlusa, manus sunt ligatae, similiter pedes; at post partum aperiuntur pulmones, et sicut hi aperiuntur, ita homo sentit et agit; aperiuntur pulmones per immissum e corde sanguinem. [2] Quod homo non in aliqua vita sensitiva, nec in aliqua vita activa sit, absque cooperatione cordis et pulmonis, patet quoque a deliquiis[;] in illis solum cor agit, et non pulmo, est enim tunc respiratio adempta; quod in illis nulla sensatio sit, nec ulla actio, notum est. Simile est cum homine qui suffocatur, sive sit per aquam, sive per aliquod quod obstipat laryngem, et claudit viam pro respiratione pulmonis[;] quod homo tunc appareat sicut mortuus, nihil sentiat et nihil agat, et quod usque vivat corde, notum est; redit enim in utramque vitam, sensitivam et activam, ut primum obstipationes pulmonis remotae sunt. Sanguis quidem interea agit circulum per pulmonem, sed per arterias et venas pulmonares, sed non per arterias et venas bronchiales, et hae dant homini facultatem respirandi. Simile est cum influxu amoris in intellectum. * Prima editio: cortespondentia


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church