Divine Love and Wisdom (Ager) n. 409

Previous Number Next Number See English 

409. XI. Quod Amor seu Voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum sapientia seu intellectu. Cum enim amori non aliqua vita sensitiva, nec aliqua vita activa, est absque intellectu,* et cum amor introducit intellectum in omnia mentis, ut supra n. 407, 408, ostensum est, sequitur quod amor seu voluntas nihil agat nisi in conjunctione cum intellectu; quid enim est ex amore agere absque intellectu[;] hoc non aliter vocari potest quam irrationale, intellectus enim instruit quid agendum, et quomodo agendum est[;] hoc nescit amor absque intellectu; quapropter tale conjugium est inter amorem et intellectum, ut tametsi duo sunt, usque ut unum agant. Simile conjugium est inter bonum et verum, nam bonum est amoris, et verum est intellectus. Tale conjugium est in singulis universi, quae** a Domino creata sunt[;] usus illorum se refert ad bonum, ac forma usus ad verum.*** [2] Ex hoc conjugio est quod in omnibus et singulis corporis sit dextrum et sinistrum, et dextrum se refert ad bonum ex quo verum, ac sinistrum ad verum ex bono, ita ad conjunctionem: ex eo est quod paria sint in homine; sunt duo Cerebra, sunt duo Haemisphaeria cerebri, sunt duo Ventriculi cordis, sunt duo Lobi pulmonis, sunt duo Oculi, Aures, Nares, Brachia, Manus, Lumbi, Pedes, Renes, Testes, et alia, et ubi non sunt paria, ibi est dextrum et sinistrum: haec sunt, quia bonum spectat verum ut existat, ac verum spectat bonum ut sit. Simile est in coelis angelicis, et in singulis illorum societatibus. Plura de his videantur supra n. 401, ubi ostensum est, Quod Amor seu Voluntas absque conjugio cum sapientia seu intellectu non possit per humanam suam formam aliquid facere. De Conjunctione mali et falsi, quae opposita est conjunctioni boni et veri, alibi dicetur. * Prima editio: intellectu;

** Prima editio: qu[upsidedown "e"]e *** Prima editio: verum,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church