Divine Love and Wisdom (Ager) n. 276

Previous Number Next Number See English 

276. IV. Quod Mens naturalis quae [est] infernum, in omni opposito sit contra Mentem spiritualem quae [est] Coelum. Quando amores sunt oppositi, tunc omnia quae perceptionis sunt, fiunt opposita; ex amore enim, qui ipsam vitam hominis facit, fluunt omnia reliqua, sicut rivi a suo fonte; illa quae non inde sunt, in Mente naturali se separant ab illis quae inde sunt; illa quae ex amore ejus regnante sunt, in medio sunt, et reliqua ad latera; haec si vera Ecclesiae ex Verbo sunt, a medio remotius ad latera ablegantur, et tandem exterminantur, et tunc homo seu mens naturalis percipit malum sicut bonum, et videt falsum sicut verum, ac vicissim; ex eo est, quod malitiam credat sapientiam, insaniam intelligentiam, astutiam prudentiam, artes malas ingeniositatem; et tunc quoque Divina et coelestia, quae sunt Ecclesiae et cultus, facit nihili, ac corporea et mundana facit maximi: ita invertit statum vitae suae, ut quod capitis est, faciat plantae pedis, et proculcet, et quod plantae pedis est, faciat capitis: sic homo a vivo fit mortuus; vivus dicitur cujus mens est Coelum, ac mortuus, cujus mens est infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church