Divine Love and Wisdom (Ager) n. 275

Previous Number Next Number See English 

275. III. Quod tres gradus Mentis naturalis, quae est forma et imago inferni, oppositi sint tribus gradibus Mentis spiritualis, quae est forma et imago coeli. Quod tres gradus Mentis sint, qui dicuntur naturalis, spiritualis et coelestis, et quod mens humana ex illis gradibus consistens spectet versus coelum, et circumflectat se illuc, supra ostensum est; inde videri potest, quod Mens naturalis, dum spectat deorsum, et se circumflectit versus infernum, similiter ex tribus gradibus consistat, et quod quivis gradus ejus oppositus sit gradui mentis, quae est Coelum. [2] Quod ita sit patuit mihi manifeste ex illis quae visa sunt in Mundo spirituali, quae sunt, quod tres Coeli sint, et illi secundum tres gradus altitudinis distincti, et quod tria Inferna sint, ac illa secundum tres gradus altitudinis seu profunditatis etiam distincta; et quod inferna Coelis in omnibus et singulis opposita sint: tum quod Infernum imum oppositum sit Coelo supremo, quod Infernum medium oppositum sit Coelo medio, et quod Infernum summum oppositum sit Coelo ultimo. Simile est cum Mente naturali, quae in forma inferni est; formae enim spirituales sunt sibi similes in maximis et in minimis. Quod Coeli et Inferni ita in opposito sint, est quia amores illorum ita oppositi sunt. [3] Amor in Dominum, et inde Amor erga proximum, faciunt intimum gradum in Coelis; at amor sui et amor mundi faciunt intimum gradum in infernis; sapientia ac intelligentia ex suis amoribus faciunt medium gradum in Coelis, at stultitia et insania, quae apparent sicut sapientia et intelligentia, ex suis amoribus faciunt medium gradum in infernis; conclusa autem ex binis suis gradibus, quae vel reponuntur in memoria ut scientiae, vel determinantur in corpore in actus, faciunt ultimum gradum in Coelis; conclusa ex binis suis gradibus, quae vel fiunt scientiae, vel fiunt actus, faciunt extimum gradum in infernis. [4] Quomodo bona et vera Coeli in mala et falsa, ita in oppositum, vertuntur in infernis, constare potest ex hac experientia; audivi quod Divinum aliquod Verum e Coelo defluxerit in infernum, et audivi quod illud in via in descensu per gradus conversum sit in falsum, ita ad infernum infimum in prorsus oppositum; ex quo patuit, quod inferna secundum gradus sint in opposito ad Coelos quoad omnia bona et vera, et quod fiant mala et falsa per influxum in formas in contrarium versas; nam quod omne influens percipiatur et sentiatur secundum formas recipientes et illarum status, notum est. [5] Quod in oppositum versae* sint, patuit mihi etiam ab hac experientia; datum est videre Inferna in situ suo respective ad Coelos, et apparuerunt illi qui ibi erant inversi, capite deorsum et pedibus sursum; sed dictum est, quod usque appareant sibi ipsis erecti super pedibus, quod comparari potest cum antipodibus.** Ex his experientiae documentis constare potest, quod tres gradus Mentis naturalis, quae in forma et imagine est infernum, sint oppositi tribus gradibus Mentis spiritualis*** quae in forma et imagine est Coelum. * Prima editio: versa ** Prima editio: antipodis. *** Prima editio: naturalis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church