Divine Love and Wisdom (Ager) n. 277

Previous Number Next Number See English 

277. QUOD OMNIA, QUAE TRIUM GRADUUM MENTIS NATURALIS SUNT, OPERIBUS, QUAE FIUNT PER ACTUS CORPORIS, INCLUSA SINT. Per scientiam graduum, quae in hac Parte tradita est, detegitur hoc Arcanum, quod omnia mentis seu voluntatis et intellectus hominis, in actibus seu in operibus ejus sint, inclusa, vix aliter quam conspicua et inconspicua in semine, in fructu aut in ovo; ipsi actus seu opera non aliter apparent quam sicut illa in externis, sed usque in internis sunt innumerabilia, sunt enim vires fibrarum motricium totius corporis quae concurrunt, et sunt omnia mentis quae vires illas excitant et determinant, quae quod sint trium graduum, supra ostensum est; et quia sunt omnia mentis, sunt omnia voluntatis seu omnes affectiones amoris hominis, quae primum gradum constituunt; sunt omnia intellectus, seu omnes cogitationes perceptionis ejus, quae secundum gradum faciunt; et sunt omnia memoriae, seu omnes ideae cogitationis,* quae proxima loquelae est, inde desumptae, quae tertium gradum sistunt; ex his in actum determinatis existunt opera, in quibus in externa forma visis non apparent priora, quae tamen actualiter insunt. Quod ultimum sit complexus, continens et basis priorum, videatur supra n. 209 ad 216: et quod gradus altitudinis** in suo ultimo sint in pleno, n. 217 ad 221. * Prima editio: cogitatiomis, ** Prima editio: ultitudinis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church