230. QUOD TRES GRADUS ALTITUDINIS INFINITI ET INCREATI* SINT IN DOMINO, ET QUOD TRES GRADUS FINITI ET CREATI SINT IN HOMINE. Quod in Domino tres gradus altitudinis infiniti et increati sint, est quia Dominus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, ut in antecedentibus demonstratum est; et quia Dominus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, ideo quoque est Ipse Usus; nam Amor pro fine habet usum, quem producit per sapientiam; amor enim et Sapientia absque usu non habent terminum aut finem, seu non habent suum domicilium; quapropter non potest dici quod sint et existant, nisi sit usus in quo.** Haec tria constituunt tres*** gradus altitudinis in subjectis vitae: sunt haec tria sicut finis primus, finis medius qui vocatur causa, et finis ultimus qui vocatur effectus: quod finis, causa et effectus constituant tres gradus altitudinis, supra ostensum est et multis confirmatum. * Prima editio: INCREAI ** Prima editio: quo-
*** Prima editio: tr-s