Divine Love and Wisdom (Ager) n. 231

Previous Number Next Number See English 

231. Quod tres illi gradus in homine sint, constare potest ex elevatione mentis ejus usque ad gradus amoris et sapientiae, in quibus sunt Angeli secundi et tertii coeli, omnes enim Angeli fuerunt nati homines, et homo quoad interiora quae mentis ejus sunt, est Coelum in minima forma; quot itaque Coeli sunt, tot gradus altitudinis sunt apud hominem a creatione; homo etiam est imago et similitudo Dei, quare illi tres gradus inscripti sunt homini, quia in Deo Homine, hoc est, in Domino sunt. Quod illi Gradus in Domino infiniti et increati sint, et quod illi in homine finiti* et creati sint, constare potest ex illis, quae** in Parte Prima demonstrata sunt, ut ex his, quod Dominus sit Amor et Sapientia in Se; et quod homo sit recipiens Amoris et Sapientiae a Domino; tum quod de Domino nihil nisi quam Infinitum dici queat, et quod de homine nihil nisi quam finitum. * Prima editio: finti ** Prima editio: que


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church