Divine Love and Wisdom (Ager) n. 229

Previous Number Next Number See English 

229. Traditur a quibusdam quod substantia tam simplex detur, ut non sit forma a minoribus formis, et quod ex illa substantia per coacervationes existant substantiata seu composita, et tandem substantiae quae materiae vocantur: sed usque tales simplicissimae substantiae non dantur; quid enim est substantia absque forma[;] est tale de quo non aliquid praedicari potest, et ex ente, de quo nihil praedicari potest, non potest aliquid per coacervationes conflari. Quod innumerabilia sint in omnium primis substantiis creatis, quae sunt minima et simplicissima, videbitur in sequentibus, ubi de formis agetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church