Divine Love and Wisdom (Ager) n. 114

Previous Number Next Number See English 

114. Quod Dominus non modo sit in Coelo, sed etiam quod sit ipsum Coelum, est quia amor et sapientia faciunt Angelum, et illa duo sunt Domini apud angelos; inde sequitur, quod Dominus sit Coelum. Angeli enim non sunt Angeli a proprio illorum; proprium illorum est prorsus sicut proprium hominis, quod est malum; quod hoc sit proprium angelorum, est quia omnes Angeli fuerunt homines, et id proprium a nativitate illis inhaeret; removetur modo, et quantum id removetur, tantum recipiunt amorem et sapientiam, hoc est, Dominum in se. Quisque potest videre, si modo aliquantum elevat intellectum, quod Dominus non possit habitare nisi quam in suo apud angelos, hoc est, in proprio suo, quod est Amor et Sapientia, et prorsus non in proprio angelorum, quod est malum; inde est, quod quantum removetur malum, tantum Dominus sit in illis, et tantum illi sint angeli; ipsum angelicum Coeli est Divinus Amor et Divina Sapientia; hoc Divinum vocatur Angelicum dum est in angelis; inde iterum patet, quod Angeli sint Angeli a Domino, et non a semet; consequenter etiam Coelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church