113. QUOD ANGELI SINT IN DOMINO, ET DOMINUS IN ILLIS; ET QUIA ANGELI SUNT RECIPIENTES, QUOD SOLUS DOMINUS SIT COELUM. Coelum vocatur Habitaculum Dei, et quoque Thronus Dei, et inde creditur quod Deus ibi sit, sicut est Rex in suo Regno; sed Deus, hoc est, Dominus, in Sole supra coelos est, et per praesentiam Ipsius in Calore et Luce est in Coelis, ut in binis Articulis superioribus ostensum est, et tametsi Dominus eo modo est in Coelo, usque est ibi ut in Se, nam ut mox supra n. 108 ad 112 demonstratum est, est distantia inter Solem et Coelum non distantia, sed apparentia distantiae; quare cum distantia illa est solum apparentia, sequitur quod Ipse Dominus sit in Coelo, est enim in Amore et Sapientia Angelorum Coeli; et quia est in amore et sapientia omnium Angelorum, et Angeli constituunt Coelum, est in universo Coelo.