112. Sed hoc videri potest sicut superioris sapientiae, quia confirmatum est per Coelos et per Angelos; at usque simile est apud homines; homines quoad interiora mentis eorum ab eodem Sole incalescunt et illustrantur; a calore ejus incalescunt, et a luce ejus illustrantur, quantum a Domino recipiunt amorem et sapientiam: differentia inter angelos et homines est, quod angeli solummodo sub illo Sole sint, homines autem non modo sub illo Sole, sed etiam sub Sole mundi; corpora enim hominum, nisi sint sub utroque Sole non possunt existere et subsistere; aliter corpora Angelorum quae sunt Spiritualia.