115. Sed quomodo Dominus est in Angelo, et Angelus in Domino, non potest comprehendi, nisi sciatur qualis conjunctio est; conjunctio est Domini cum Angelo, ac Angeli cum Domino, quare est conjunctio reciproca; est illa a parte Angeli ut sequitur; Angelus non percipit aliter quam quod sit in amore et sapientia a se, similiter ut homo, et inde sicut amor et sapientia sint ejus ut* sua; nisi ita perciperet, non foret aliqua conjunctio, ita non foret Dominus in illo, et ille in Domino; nec dari potest, quod Dominus sit in aliquo angelo et homine, nisi ille, in quo cum amore et sapientia est, percipiat et sentiat id sicut suum; per hoc non modo recipitur, sed etiam receptus retinetur, et quoque redamatur; quare per id fit Angelus sapiens, et manet sapiens; quis potest velle amare Dominum et proximum, et quis potest velle sapere, nisi sentiat et percipiat id quod amat, discit et haurit, sicut suum; quis aliter potest retinere illud apud se; si id non foret, amor et sapientia influens non aliquam sedem haberet, transflueret enim nec afficeret; sic angelus non foret angelus, nec homo foret homo, imo non foret aliud quam sicut est inanimatum. Ex his constare potest, quod reciprocum esse debeat, ut sit conjunctio. * Prima editio: aut