Last Judgment (Post) (Rogers) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. (64) Sunt plerique sensuales qui in sola fide et in nulla vita charitatis, nam mala vitae quae non in se viderunt, nec videre sategerunt, voluntarium occupant et faciunt, et qualis homo quoad voluntarium est, talis est quoad interiora, quare haec occlusa sunt, et omne quod Ecclesiae et coeli est, infra seu extra est, ita solum in memoria, ubi residet ut fides historica, seu ut scientia; haec causa est, [quod,] dum homo aliquid audit de veris, de Domino, de Verbo, de vita aeterna, de coelo, et de statu angelorum ac hominum post mortem, recipiantur sicut res memoriae, sed ut primum cogitat de illis num ita sit, tunc sensuale corporeum judicat et concludit; conclusum fit, quod non ita possit esse, quia quod prius in memoria est ex doctrina, hoc credendum, ut quod tres personae Divinitatis sint, [quod] Humanum Domini non [sit] Divinum, quod Angeli sint sicut venti, quia spiritus, similiter homo post mortem; causa est, quia sensuale concludit, et non potest recipi lux e coelo quae illustrat; sunt interiora pro transfluxu illius lucis clausa: explora numne ita cum aliquid tale ponitur sub intuitione directa et inquiritur num ita sit; sensualis homo talis est, ut fallacias captet, et apparentias credat, et dicat [illas] vera, at ipsa vera, quae lucis coeli sunt, rejiciat; hoc facit sola fides, quare illi non possunt perduci in aliquem intellectum veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church