201. (63) Multoties visi sunt qui dixerunt se habuisse fidem, et cum explorati, non aliam fidem habuerunt, quam quae supra dicta est, quam vocant unice salvificam et quoque spiritualem, et tamen non vixerunt aliquam vitam Christianam, fugiendo mala quia peccata; illi missi sunt in loca, ubi veritates essent fidei, et quae ex bono vitae essentiam haberent, et ibi data communicatio, num fidem haberent, et ipsi tunc ex perceptione illis data aperte confessi sunt, quod non aliquid fidei illis esset, quod scientificum, quale scientificum mundi, et quod nesciverint quid fides, et quod fides esset veritas, et veritas non sit veritas, sed modo vox soni articulati, nisi ex bono.