196. (58) Quando cogitant ex doctrina de sola fide, et contradicitur ex Jacobi epistola quod fidem suam ostensuri per opera, tunc apparet sicut culter evolare ad occidendum illos qui ita sentiunt, et obvenit ab una parte idea Lutheri, ab altera quo culter volat, idea Jacobi, tametsi illi ibi non sunt, [ex] causa quia Lutherus epistolam Jacobi exclusit.