195. (57) Illi qui in sola fide sunt, credunt salvationem momentaneam, et puram misericordiam, quare implorant solam misericordiam, et credunt se momento salvari NBut primum recipiunt fidem, etiamsi in ultima mortis hora, et credunt remissionem omnium peccatorum esse abstersionem omnium malorum; remissionem per poenitentiam vitae non cupiunt, sed per cogitare illa quae eorum fidei vocant; ita ignorant omnia media salvationis; ostensum illis, quod talia phantasia sint, quae repraesentata quod interius plena esset serpentibus venenosis: ostensum per ludicra qualis phantasia, quod putent sicut velint serpentes ejicere per posteriora.