Last Judgment (Post) (Rogers) n. 191

Previous Number Next Number See English 

191. (54) De quibusdam, quibus nulla spiritualis vita, ex ignorantia veri, et quod vita illis a Domino per angelos inspirata sit. Quondam sensi frigus satis intensum a plantis pedis usque ad genu; constabat quod essent spiritus frigidi; dictum mihi quod essent qui in mundo in absoluta ignorantia de Deo vixerunt. Postquam elevati sunt, audivi illos loquentes, et ex loquela illorum vix aliquid vitale percepi; loquuti sicut adigerent statuas exanimes loqui; desperavi num remaneret illis diu vita; erant sicut automata seu sculptilia sonantia. Sed mox audivi quod in speciem activitatis missi sint, quae apparuit sicut gyrationis species; curam illorum habebant angeli, infundendi illis vitam, quod tam sollicite et tali studio egerunt, ut vix describi possit, nec passi se defatigari; verbo, agitabant eos, sicut in Verbo dicitur de sacrificatis et de Levitis quod agitarentur, quod erat ut vitam spiritualem accipiant: cum ita factum aliquamdiu, incipiebant vivificari, nec amplius tales esse; sic incipiebant loqui aliquid in consortio, dicentes quod in coelo sint: hoc per angelos a Domino allaboratum est per totam noctem, et postea tales facti sunt ut aliquibus consortiis possent insinuari seu inseri, in quibus dein perficiebantur, nam receptibiles erant vitae, quia nihil repugnare habuerunt, sicut illi qui confirmant se in falsis contra vera; quomodo vita illis successive insinuata est, repraesentatum est per colores, primum vitae per albescens marmoreum, alterum per caerulescens in quo albescens, tertium per candescentium nubium maculas assurgentes. Postea ostensum mihi, quales erant per afflatum ex illis in faciem meam, tum in anteriora pectoris, qui erat frigescens, vergens ad calorem: hoc a solo Domino per Angelos; dici possunt resuscitati a nulla vita in aliquam.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church