Last Judgment (Post) (Rogers) n. 190

Previous Number Next Number See English 

190. Expertum est cum in fide cognitionum veri a Domino essem, quod mali spiritus in impotentia refutandi illa, imo ratiocinandi de illis, essent, ut in cognitionibus, quod Dominus regat universum, et quod Dominus solus sit vita, et quod proprium hominis non sit nisi quam malum, et similia alia; spiritus mali audientes illa, tametsi non crediderunt illa, usque non contradicere potuerunt, nam veritas obfuscat eos quia non admittit intellectuale cogitare contra illud; inde patuit quod qui in simplici fide veri sunt, resistant malis, et vidi etiam quosdam, qui in veris erant, et pertransiverunt plura inferna, et omnes recesserunt, nec potuerunt appropinquare, minus aliquod malum facere. -- At qui credit illa fidei quae hodie venditantur in Ecclesia, non potest id facere; nihil curant illorum, quia veritas a Domino in illis non est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church