192. (55) Erat quidam qui pro principio habuit quod sola fides salvet; dictum ei, quod fides sit sicut scientia et cognitio, quae erit propter usum et bonum, et quod alioquin nihil nisi scientia, et quod insanus sit qui credit solam scientiam salvare, cum tamen scientia et cognitio omnis pro fine habeat bonum.