179. (44) Omnes illi in coelis retenti sunt, quibus jucundum alicujus usus, sive functionis propter usus, sive negotiationis ex sincero, sive alicujus studii esset, modo jucundum usus sit, et agnitio Dei; illi possunt teneri in ordine a Domino, quia Dominus in usus influit; at illi qui in otio vixerunt, solum in consortiis, in functionibus propter solam gloriam sui, non possunt regi a Domino, et quia non sunt membra societatis ut hominis, rejiciuntur.