180. (45) De Hircis, quod sint qui in fide separata a charitate Loquela fuit cum aliquibus de hirco apud Danielem et de ejus pugna contra arietem, et quoque de judicio super hircos et oves apud Matthaeum, et tunc apparuit hircus cum magnis cornibus infra me, et ille visus infestare oves, et cornibus suis male has tractare, tum ferire huc illuc, et inquisitum quid illud, et dictum quod hoc esset apparentia illorum qui in fide separata a charitate, et pugnae cum illis qui in charitatis vita fuerunt, et dictum quod non tales appareant coram oculis illorum, sed sicut homines acriter disputantes inter se, et quod ille qui visus ut hircus, esset qui in fide separata, at illi qui oves, qui in vita charitatis. Nam spiritus quandoque et maxime e longinquo apparent secundum affectiones, inclinationes, et inde principia, sicut cum aliquis ex intellectu cogitat, apparet sicut insidens equo, et quidam aliter; inde patuit quod non alii per hircum cornus apud Danielem, et per hircos apud Matthaeum, intelligantur. Creditur quod omnes mali per hircos intelligantur, sed non alii mali intelliguntur, quam qui vixerunt male, et tamen fidem solam confessi sunt.