178. (43) Ordinatio reformatorum post judicium diu perstitit, quia apud illos est Verbum, et Dominus notus, et illi ideo in medio [sunt], et [est ibi] maxima lux, quae a medio illo pertransit ad peripherias ubi etiam gentes, quare ordinatio reformatorum diu perstitit.