169. Coelum Domini primum est haereditatum a talibus qui Ipsum agnoverunt et vixerunt bene, qui coelum habuerunt in se, at postea successerunt qui voluerunt modo coelum habere extra se; his quoque datum est facere sibi coelos, quod dixerunt coelum cum viderunt magnifica, ut palatia, porticus, paradisos, servitia plura, sed cum interna eorum non correspondebant, cessaverunt talia, et tunc similia per phantasias et per correspondentias et plures artes sibi comparabant, sed hoc non diu perstabat, quia omnia in lautitiis et voluptatibus corporis posuerunt, et sic prorsus externi facti, quales fuerunt in mundo, et tunc venit judicium. Sequutae sunt purificationes societatum a talibus continuae.