Last Judgment (Post) (Rogers) n. 170

Previous Number Next Number See English 

170. (35) Multi ex illis qui in sola fide sunt, quia nullam cum coelo sed omnem cum inferno conjunctionem habent, in amore regnandi sunt, et explorantur per id quod e societatibus coeli despiciant ad inferiora, et ubi vident ibi ambulantes plures aut pauciores, regunt cogitationes illorum, infestant [illos] variis modis, et per phantasias faciunt ut plura illis appareant, ad quae ducuntur, et illorum gaudium est praecipitare illos in inferna; illi tales sunt, ut non duci velint, sed ducere; hoc jucundum eorum est, quare duci a Domino non possunt, nam Dominus ducit per affectionem usuum, et haec illis affectio non est; usus illis est dominari, quare successive Dominum negant, et incumbunt artibus, quae plures sunt, per quas dominantur; fidunt propriae prudentiae et nihil adscribunt Divinae Providentiae; et cum laxantur illis fraena, ruunt tandem in tale ut cogitent non Deum esse, et tamen insedit [illis] animus dominandi super coelum, et ibi loco Dei esse; tale insidet amori regnandi propter se: vidi quod cuidam in parva societate permissum sit ordinare illos qui ibi erant; ordinabat [illos] ita sicut aranea suas telas; se posuit in medio, et vias fecit undequaque, cum mandato ut omnes se spectarent, sed societas illa absorpta est ab infernis quae infra. Omnes tales in coelos [venire] volunt, et scandunt in alta, ubi credunt dominia esse jucunda vitae, sed sunt usus, sed cum explorati sunt dejiciuntur. Sunt vagi [qui] ab una societate in alteram tendunt, semper quaerentes ut munia obeant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church