144. (12) Postea vidi ingentem numerum ex illis, qui venditaverunt solam fidem, et tamen nullam habuerunt, quia ad mala vitae suae nihil attenderunt, tam docti quam indocti, dicentes se habere Verbum et veram doctrinam, scire Dominum, et plura, et se ideo prae reliquis salvandos; illi ad multitudinem educti sunt primum versus occidentem, et postea versus meridiem ab altera parte tractus Babylonici vastati ibi, et usque versus orientem, et sic ulterius, ac [quidam] divisi et dissipati versus septentrionem, nec ulterius visi, et plures redacti, sed cis et retro; translatio illa facta est, ut explorarentur num aliquam fidem, quam jactaverunt, haberent, num scilicet fides eorum modo esset scientia, quae non fides, vel num aliquid vitae in illa, quae est fides, et ipsis datum est percipere quod illis nulla fides fuerit, sed modo scientificum absque vita.