145. (13) Cum in plaga meridionali erant, tunc ibi prope voraginem exibat multitudo quae ibi a priscis temporibus recondita fuit, qui similiter dixerunt se fidem habuisse, et propter solam fidem salvandos esse, et tamen nihil cogitaverunt de vita; illa multitudo illis tunc accessit et commixta est.