111. Vidi etiam ex Catholica gente multitudinem ingentem [spirituum] qui a Domino reconditi et reservati sunt longo tempore, et conservati a contagio caeterorum idololatrico, quia bene vixerunt, et agnoverunt Dominum, et delati sunt quidam ad meridiem, quidam ad orientem, quidam ad occidentem, et quidam ad septentrionem, ut formarent societatem aliquam coelestem, ac ulterius instruerentur, ob quem finem missi sunt ad illos Angeli, [ut] non modo instruerent, sed etiam custodirent illos ab astutis et dolosis e gente sua, et ab influxu ex infernis illorum. Verbo, societates institutae sunt plures et magnae ex Catholicis, et [ex quibus] partim inserti societatibus ubi libere legitur Verbum et adoratur Dominus; inde, postquam instructi receperunt vera fidei in bono amoris, elevantur in coelum: nam [non] illorum culpa est quod ibi nati sunt. -- Omnes infantes illorum in Coelo sunt; sed hi ignorant falsa suorum parentum, nescientes quod tales sint; educantur sub auspicio Domini ab angelis.