Last Judgment (Post) (Rogers) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. Malitiosissimi ex Catholico-Romanis fiunt stupidissimi, ex causa [quia] cum malitia penetrat omnia interiora mentis, et destruit omne spirituale verum, tunc primum fiunt vesani, et postea stupidi; mittuntur sub terram inter occidentem et septentrionem; quum aliquis alluit ad illum locum, stupor ingens occupat cogitationem, et torpor corpus. Multi ex illis fuerunt cultores diaboli, et habuerunt libros ubi doctrina illorum cultus fuerat; unus et alter liber ab illis exemtus est et lectus, coram aliis, ubi doctrinale erat tale, quod petant Deum Patrem ut excuset illos, quod se conferant ad diabolum, quia petierant et non tulerant opem a Deo Patre, scientes quod opem ferant a diabolo, quare ad illum se conferunt, vocando illum suum patronum. Alter liber apertus scriptus meris characteribus et flexuris, et extricatus docuit, quod eis nihil a Divino sit, sed omne a diabolo; quaesita causa dixerunt, quod a Deo non id per preces obtineant, ut dominentur sicut in Mundo, super animas hominum, et super bona terrae illorum; dictum illis quod id [per] preces nemo obtineat; hi detecti facti sunt primum insani, et mox [ruebant] e monte in quo erant, a parte meridionali montis, in infernum dirum, ubi sunt cultores diaboli, et domus illorum collapsae sunt in cumulos; unus ex illis cucurrit ad me, et erat furvus sicut diabolus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church