Last Judgment (Post) (Rogers) n. 109

Previous Number Next Number See English 

109. Fuit ingens multitudo ex Pontificiis habitans ad orientem, occupans totum illum tractum, usque ab orientali plaga ad meridionalem, quae extendebat se ad gentiles ibi, supra montibus et planitiebus ibi; omnis illa multitudo translata est via recta usque in occidentem, ubi sedes eis data super collibus et planitiebus per multam extensionem: fuerunt qui in bono vixerant, tametsi non in veris, secundum religiosum suum praestiterant bona opera, et eo genio erant ut aliis non nocerent, nec machinarentur artes: quod desiderarent vera, patuit ex eo, quod dum in via erant, apparuerit sicut peterent mutuo argentum et vestes, sicut filii Israelis ab Aegyptiis, per quod significabatur, quod vera desiderarent, et ab illis acciperent illa, ab illis qui non aliquid boni faciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church