Last Judgment (Post) (Rogers) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. Quod mulieres et virgines quae in monasteriis vixerunt, et lasciva cogitaverunt, et plus quae fecerunt lasciva, in inferna conjiciantur, ubi dira; illae autem quae soli pietati studuerunt, nec aliquid operatae sunt, dividantur inter asseclas suae religionis, ut famulas agant, discentes quod nuda pietas in otio, non conducat saluti: illae autem quae sedulae fuerunt, et amaverunt operari, illae sortiuntur loca inter illas in Ecclesiis, quibus bene est. -- Illae quae in monasteriis diligentes fuerunt, inserviendo aliis ibi variis modis pro cibo, pro vestibus, et pro aliis functionibus ibi, et [quae] illa fecerunt ex charitate et affectione, deductae sunt extra tractum illum in confinium inter meridiem et occidentem, et formant societatem, quae tuta est ab infestationibus et a viris, et mittuntur ad illos qui docent vera fidei, nam illae prae reliquis dociles sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church