Brief Exposition (Stanley) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. BREVIS ANALYSIS. Quod Quatuor supra nominati Articuli, sicut hodie docentur in Ecclesiis Reformatis, non fuerint novi, et a Tribus Antesignanis illis primum excusi, sed quod fuerint usque a tempore Concilii Nicaeni, et Scriptoribus post illud, traditi, et inde in Ecclesia Romano--Catholica conservati, ex libris Historiae Ecclesiasticae patet. Quod Romano Catholici ac Reformati concordent in Articulo de Trinitate Personarum in Divinitate, est quia utrinque agnoscuntur Tria Symbola, Apostolicum, Nicaenum, et Athanasianum, in quibus Trinitas docetur. Quod concordent in Articulo de Imputatione meriti Christi, patet ex desumptis e Synodo Tridentina n. 3 ad 8 collatis cum desumptis ex Formula Concordiae, n. 10 ad 15. Quod etiam in Articulo de Justificatione, nunc ventilationi subjicietur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church